Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 14

Precedente Successiva

Caput VII.
Instinctum esse impulsum sentientis naturae, et qui instinctu
res agi ponunt, sensu ponant oportere.

Doctiores alij introspicientes huius modi absurditates dixerunt,
ad suas operationes res naturales agi instinctu quodam
secreto Dei, suis indito formis, et veluti nos calcaribus
et freno agitamus quoslibet equos: Homines vero praeceptis,
verbisque: Ita Deum res omnes regere impulsibus naturalibus,
inditisque propensionibus, homines vero libertate intellectui
indita. D.Thom. dicunt ita sentire. Et absque sensu res ad suos
conducunt fines. At hi in difficultates consimiles offendunt. Omnis
enim instinctus est instigantis ad finem cognoscentisque impulsus.
Alius enim est supranaturalis, quo instigatur praedestinatus a Deo
alius violentus, quo sagitta a sagittario. Alius regitivus quo iudex a
Rege: alius naturalis quo sua sponte res feruntur, ut a principio intrinseco.
Instinctus enim naturalis est impulsus naturae. At iuxta dogmata
eorum natura nihil est, nisi forma, aut materia: et quia formis
adscribunt operationes declinando aliorum errorem, necesse habent
adfirmare formas omnes sentientes esse. Nam concedunt cum Aristot.
naturalia omnia agere propter finem, et contra Empedoclem
ostendunt plantas fructus ferre, ut aeternentur, spinas ut defendantur,
folia ut tegantur, multaque docte affirmant hac in re: Ergo natura
cognovit finem: non enim ageret propter illum, nec ad illum
opera sua dirigeret, nisi illum cognosceret: Ergo instinctus est impulsus
cognoscentis naturae; et cum opera Dei perfecta sint omnia,
omnisque natura, ut perfecte operetur, indigeat finis cognitione,
omnem naturam sentire affirmandum est:ac ignem sursum tendere a
propria impulsum forma sentiente, bonum suum esse in peripheria,
malumque in imo. Itaque calor et frigus omnisque res sensu operabitur.
Quia Aristot. ipsorum praeceptor in 2. Physic. docet plantas
omnesque Ens propter finem operari, nec indigere discursu novo ad
eius notitiam; Sed veluti peritus Cytharaedus absque consilio quandocunque
opus est harmonia, scit statim, nil cogitando, chordam pulsare,
ita rem naturalem omnem proprios perite edere actus: quoniam
ut et S.Thom. addit, natura est ars intrinseca rebus, ars vero
natura est extrinseca; et in libro de insomniis dixit Aristotel. Deum
non immittere somnia, sed naturam, quoniam daemonia est, hoc est,
sapiens, multa in somniis nos docere. Et in libro 3. de gen.Anim. 11. dat
calori sensum, ut quodammodo omnia anima sint plena. Quare obstupesco
quomodo in libro de An. postmodum plantis negat sensum,

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche